Charter Document - 06051021
Charter Number: | 06051021 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conuentio facta inter Adam de Walton parcamenarium ex una parte et Nicholaum de Kaingham tunc seruientem Uniuersitatis Oxonie ex altera uidelicet quod predictus Adam dimisit et concessit predicto Nicholao dimidietatem muri sui sicut se extendit in longitudine sex ulnarum et unum quarterinum domini regis sine police a uia regia uersus orientem inter terram predicti Ade et terram predicti Nicholai in Cattestret in parrochia beate Marie virginis Oxonie habendam et tenendam predicto Nicholao et heredibus suis uel assignatis suis libere et quiete bene et in pace in perpetuum ita uidelicet quod predicti Adam et Nicholaus et heredes sui uel assignati sui habeant communiter et equaliter omnia aissiamenta sua in predicto muro in perpetuum et predictum murum sustentabunt communiter et equaliter Predictus uero Nicholaus uel heredes sui uel sui assignati nullum aliud ius uel clamium in predicto muro nunquam uendicabunt Pro hac autem concessione et dimissione predictus Nicholaus fecit predictum murum de petra suis propriis sumptibus Hanc autem conuentionem fideliter et sine dolo tenendam utraque pars pro se et suis affidauit et huic scripto in modum cyrographi confecto alternatim sigillum suum apposuit hiis testibus Willelmo le Sauser tunc maiore Oxonie Henrico Perle Iohanne Pady tunc balliuis Thoma filio Walteri Laurencio With Waltero Aurifabro Galfrido Aurifabro Iohanne de Coleshulle Galfrido de Hengsexee Henrico Inge Henrico de Lincolnia Willelmo le Liur Simone le Scot et aliis