Charter Document - 06051016

Charter Document - 06051016


Charter Number: 06051016
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1243
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Burgeis de Oxonia dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmaui pro me et pro heredibus meis in perpetuum Nicholao tunc seruienti Uniuersitatis scolarium Oxonie totum murum meum qui est ex transuerso ad finem terre ipsius Nicholai in Cattestret qui murus continet in longitudine octo ulnas ferreas domini regis habendum et tenendum eidem Nicholao et heredibus suis et suis assignatis quibuscumque et quandocumque siue in sanitate siue in egritudine dare uel uendere uel legare uel alio modo alien are uoluerit libere et quiete et integre pacifice et honorifice reddendo inde annuatim michi uel heredibus meis unam rosam ad festum Natiuitatis sancti Iohannis Baptiste pro omni seruicio et exaccione et demanda Ego autem [] Et pro hac mea donacione [] predictus Nicholaus dedit michi unam marcam argenti in garsumma Ut igitur [] hiis testibus Petro filio Toroldi tunc maiore Oxonie Philippo Molendinario Henrico filio Henrici filii Simeonis Galfrido de Stokwelle Laurencio Log Roberto de Dereby Iohanne Bulepanne Ricardo de Smithesby Adam de Waltone Bartholomeo filio Iohannis Reginaldo Ligatore Ricardo Scolek Adam Bedello et aliis

Source (click image below to view full size)