Charter Document - 06051007
Charter Number: | 06051007 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1282 - 1285 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Yuo filius et heres Willelmi ligatoris librorum de Cattestrete dimisi concessi et omnino quietum clamaui pro me et heredibus meis uel meis assignatis magistro Willelmo de Wederhale et heredibus suis uel suis assignatis totum ius et clamium quod habui uel habere potui in illo mesuagio cum omnibus pertinentiis suis quod uocatur Corbeteshalle et situm est in Cattestrete inter terram hospitalis sancti Iohannis ex una parte et terram que quondam fuit Henrici de Lincolnia ex altera in parrochia beate Marie uirginis in Oxonia habendum et tenendum predicto magistro Willelmo et heredibus suis uel suis assignatis libere quiete bene et in pace hereditarie in perpetuum ita quod ego dictus Yuo nec aliquis heredum meorum nec aliquis per me uel pro me in dicto mesuagio cum omnibus pertinenciis suis aliquid iuris uel clamii de cetero exigere poterimus Pro hac autem dimissione concessione et quieta clamatione dedit michi predictus magister Willelmus duodecim marcas sterlingorum pre manibus in gersummam In cuius [] hiis testibus domino Iohanne de Todemers milite tunc uicecomite Oxon et Bark Nicholao de Kyngestone tunc maiore Oxonie Thoma de Sowy Radulfo le Plumer tunc balliuis eiusdem Henrico Oweyn Willelmo le Especer Willelmo de Eu Iohanne de Eu Philippe de Eu Symone Scotk Symone ligatore librorum Paulino de Cridetone et aliis