Charter Document - 06051006

Charter Document - 06051006


Charter Number: 06051006
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1282 - 1283
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus ligator librorum de Cattestrete dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui magistro Willelmo de Wederhale totum illud messuagium cum omnibus pertinenciis suis quod uocatur Corbeteshalle et situm est in Cattestrete inter terram hospitalis sancti Iohannis ex una parte et terram que quondam fuit Henrici de Lyncolnia ex altera in parochia beate Marie virginis in Oxonia habendum et tenendum predicto magistro Willelmo et heredibus suis uel suis assignatis libere quiete bene et in pace hereditarie imperpetuum reddendo inde annuatim capitalibus dominis feodi seruicium debitum et consuetum michi autem et heredibus meis uel meis assignatis unum clauum gariofili ad Pascha pro omni seruicio seculari et demanda Ego uero dictus Willelmus ligator librorum et heredes mei uel mei assignati dictum mesuagium cum omnibus pertinenciis suis predicto magistro Willelmo et heredibus suis uel suis assignatis contra omnes homines mares et feminas [] Pro hac autem donatione concessione et presentis carte mee confirmatione warantizatione acquietacione et defensione dedit michi predictus magister Willelmus duodecim marcas sterlingorum pre manibus in gersummam Et ut [] hiis testibus domino Iohanne de Todemers milite tunc uicecomite Oxonie et Bark Nicholao de Kyngeston tunc maiore Oxonie Thoma de Sowy Radulfo le Plumer tunc balliuis eiusdem Henrico Oweyn Willelmo le Especer Willelmo de Eu Iohanne de Eu Philippo de Eu Symone Scotk Symone ligatore librorum Paulino de Cridetone et aliis

Source (click image below to view full size)