Charter Document - 06051003
Charter Number: | 06051003 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1320 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes de Trillawe clericus dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui magistro Nicholao de Tyngewyke unum mesuagium cum pertinenciis in Oxonia situatum in parochia sancte Ebbe inter tenementum Iohannis de Derham ex parte orientali et tenementum Willelmi le Wilde ex parte occidentali et extendit se uersus austrum usque ad murum ville Oxonie et usque ad tenementum quondam Henrici de Gamage habendum et tenendum totum mesuagium antedictum cum omnibus pertinenciis suis quibuscumque prefato Iohanni de Trillowe heredibus et assignatis suis libere quiete integre bene et in pace de capitalibus dominis feodi illius per seruicia inde debita et de iure consueta imperpetuum pro omni seruicio Et ego [] Pro hac autem [] dedit michi predictus magister Nicholaus quandam summam pecunie pre manibus In huius vero [] hiis testibus Iohanne de Hamptone tunc maiore Oxonie Rogero Mimecan et Henrico de Edrope tunc balliuis eiusdem ville Iohanne de Dokelintone Willelmo de Burncestre Iohanne de Colushulle Iohanne le Orfeuere Thoma de Alstone Roberto de Westone et aliis Dat apud Oxoniam die Mercurii proxima post festum Naliuitatis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi terciodecimo