Charter Document - 06050054
Charter Number: | 06050054 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Letters Patent, Appointment |
Date: | 1319 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie dilectis et fidelibus suis Willelmo de Bereford Willelmo de Herle et Iohanni de Stonore salutem Sciatis quod cum [] emendari nos cerciorari volentes [] quomodo assignauimus vos et duos vestrum ad superuidendum [] contingentibus de quibus fore videritis inquirendum plenius veritatem Et ideo vobis mandamus quod ad certos diem et locum quos vos vel duo vestrum ad hoc prouideritis premissa faciatis in forma predicta Et inquisicionem inde distincte et aperte factam una cum examinacione et informacione vestra in hac parte vos sub sigillis vestris aut duorum vestrum et sigillis eorum per quos facta fuerit sine dilacione mittatis et hoc breue Mandauimus enim vicecomiti nostro comitatus predicti quod ad certos diem et locum quos vos vel duo vestrum ei scire faciatis venire faciat coram vobis vel duobus vestrum tot et tales probos et legales homines de balliua sua neutri parti suspectos per quos rei veritas in premissis melius sciri poterit et inquiri ac eciam predictis Cancellario et Uniuersitati per se et predictis corduanariis et coruesariis per se quod ad certos diem et locum quos eis scire faciatis intersint ad informandum vos super negocio antedicto et ad proponendum in hac parte que pro eis viderint facienda si sibi viderint expedire In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Goseforde in Northumbria viii die Augusti anno regni nostri terciodecimo