Charter Document - 06050045
Charter Number: | 06050045 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Letters Patent |
Date: | 1308 - 1309 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Sciatis quod de gracia nostra speciali concessimus scolaribus Uniuersitatis Oxonie quod de omnibus accionibus personalibus possint conuenire burgenses et alios laicos municipii nostri Oxonie coram Cancellario eiusdem Uniuersitatis et quod per prohibicionem nostram super hoc nequaquam impediantur In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes pro nostre libito voluntatis duraturas Teste me ipso apud Westmonasterium quarto die Marcii anno regni nostri secundo Per ipsum regem quia consimiles litteras habuerunt tempore domini E patris sui