Charter Document - 06050044
Charter Number: | 06050044 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1304 - 1305 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus dei gratia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie omnibus balliuis et fidelibus suis ad quos presentes littere peruenerint salutem Sciatis quod Cancellarius et Uniuersitas scolarium Oxon qui causa studendi in eadem uilla continue morantur attornauerunt coram nobis loco suo Willelmum de la Bache et Willelmum de Bragenham sub alternacione ad lucrandum uel perdendum in omnibus placitis et querelis motis uel mouendis pro ipsis Cancellario et Uniuersitate uel contra ipsos in quibuscumque curiis Anglie Et ad instanciam eorundem Cancellarii et Uniuersitatis concessimus quod predicti Willelmus et Willelmus uel alter ipsorum quem presentem esse contigerit loco ipsorum Cancellarii et Uniuersitatis facere possint uel possit alternates uel attornatum quos uel quem uoluerint uel uoluerit in curia nostra coram nobis ad omnia predicta placita et querelas prosequenda et defendenda et ad lucrandum uel perdendum in eisdem sicut predictum est In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes per triennium duraturas Teste me ipso apud Westmonasterium xx die Marcii anno regni nostri tricesimo tercio Per ipsum regem et per peticionem de consilio