Charter Document - 06050043

Charter Document - 06050043


Charter Number: 06050043
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1304 - 1305
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie maiori et balliuis Margarete regine Anglie consortis sue de Oxonia salutem Quia uolumus quod Cancellarius magistri et scolares Uniuersitatis Oxonie utantur et gaudeant omnibus libertatibus priuilegiis et immunitatibus eis per cartas progenitorum nostrorum quondam regum Anglie concessis quibus ipsi hucusque usi sunt et gauisi vobis prohibemus ne cancellarium magistros seu scolares predictos contra libertates priuilegia aut immunitates predicta seu eciam contra consuetudines hactenus usitatas in villa predicta vexetis vel in aliquo vexari presumatis ipsis cancellario magistris et scolaribus predicta libertates priuilegia et immunitates illesa conseruantes et ab aliis quantum in vobis est illesa conseruari facientes Teste me ipso apud Westmonasterium xvi die Marci anno regni nostri tricesimo tercio

Source (click image below to view full size)