Charter Document - 06050042
| Charter Number: | 06050042 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Writ |
| Date: | 1303 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie maiori et burgensibus Oxonie salutem Nuper ad instanciam magistrorum et scolarium Uniuersitatis Oxonie ob nostrum et regni nostri honorem ac diuini cultus augmentum vestrumque commodum manifestum certis de causis meminimus vos rogasse quod hospicia ville vestre predicte ea maxime in quibus scolares solebant preteritis temporibus hospitari nunc a vobis et aliis vestris com burgensibus occupata et alia quibus sine graui dispendio carere possetis ad inhabitandum dimitteretis scolaribus ista vice vosque postmodum per litteras vestras Cancellario nostro et aliis de consilio nostro apud Eboracum commorantibus curialiter respondistis quod omnes domos et hospicia quibus sine graui dispendio carere poteritis animo libentissimo nostri contemplatione rogaminis scolaribus dimittetis verum quia a predictis magistris et scolaribus accepimus quod de precibus nostris predictis licet iam instet resumpcio leccionum nichil utilitatis adhuc sentiunt in effectu de quo non modicum admiramur vos iterate rogamus quod nostrum et regni nostri honorem et Cristiane religionis propagationem salubrem vestrumque commodum debita consideracione pensantes promissionem vestram predictam ad cuius execucionem in completionem iam estis indubitanter astricti cum omni qua poteritis celeritate effectualiter adimplere curetis ne ob vestri defectum uniuersitas nostra quam regni et dignitatis nostre regie membrum nobile reputamus per inuitam retraccionem scolarium graue quin pocius inestimabile quod absit sustineat detrimentum Teste me ipso apud Kynlos xix die Septembris anno regni nostri tricesimo primo
