Charter Document - 06050040

Charter Document - 06050040


Charter Number: 06050040
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Investiture
Date: 1296
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Imprimis coram uobis dominis arbitris a predictis communitatibus ut premittitur nominatis et electis uestrisue commissariis seu uices gerentibus dicit et in iure proponit procurator Cancellarii et Uniuersitatis magistrorum et scolarium nomine procuratorio pro eisdem contra Maiorem balliuos et communitatem burgensium Oxonie tam in municipio quam extra et contra quemcumque pro eisdem legitime comparentem quod cum eisdem Cancellario et Uniuersitati predicte magistrorum et scolarium a domino rege et suis predecessoribus per priuilegium specialiter sit indultum ac eciam de consuetudine a tempore cuius memoria non existit ab eisdem diucius usitatum quod incarcerati per Cancellarium in dicto municipio pro pacis perturbacione uel alio delicto consimili per eundem Cancellarium dumtaxat uel de eius mandate speciali a carcere huiusmodi debeant liberari quidam tamen Thomas de Wippelehe pro pacis perturbacione captus et per eundem Cancellarium incarceratus per dictos Maiorem balliuos et burgenses de consensu communitatis predicte burgensium contra priuilegia et consuetudines Uniuersitatis antedicte irrequisito consensu Cancellarii immo ipso inuito et reclamante a carcere exstitit liberatus minus iuste in dicte Uniuersitatis et suprum priuilegiorum et consuetudinum contemptum et lesionem ac eciam preiudicium non modicum et grauamen Quare petit idem procurator nomine dominorum suorum probatis probandis seu per uiam notorii uel per confessionem partis seu aliquo modo legitimo declaratis Uniuersitati predicte super huiusmodi lesionem priuilegiorum et consuetudinum et contemptum arbitrio uestro satisfieri et ad statum suorum priuilegiorum et consuetudinum per uos in hac parte sentencialiter et diffinitiue reduci et ab huiusmodi lesione et molestia eosdem Maiorem balliuos et burgenses in futurum compesci Hec dicit et petit iuris beneficio in omnibus semper saluo diuisim non coniunctim non artans se ad omnia probanda et singula sed eatenus optineat in peticione quatenus probauerit in premissis Item coram uobis dominis arbitris a predictis communitatibus ut premittitur nominatis et electis uestrisue commissariis seu uices gerentibus dicit et in iure proponit procurator Cancellarii magistrorum contra Maiorem balliuos et communitatem burgensium Oxonie tam in municipio quam extra et contra quemcumque pro eisdem legitime comparentem quod cum eisdem Cancellario et magistris Uniuersitatis predicte a domino rege et suis predecessoribus per priuilegium specialiter sit indultum ac eciam de consuetudine a tempore cuius memoria non existit ab eisdem diucius usitatum quod in delictis uel contractibus ubi altera pars est scolaris in dicto municipio commissis uel habitis cognicio punicio et correctio ad Cancellarium Uniuersitatis predicte dumtaxat et non ad alium excepta morte et membrorum mutilacione tam de priuilegio quam consuetudine totaliter debeat pertinere prefati tamen balliui communi consensu sue communitatis requisite et optento die Sabbati proxima ante festum sancti Matthie apostoli anno instanti ad uesperas domos scolarium uiolenter ingressi ipsosque scolares contra priuilegia predicta et consuetudines capiebant vulnerarunt et bonis suis spoliarunt et ipsos uiliter traxerunt et eciam incarcerarunt in dicte Uniuersitatis et suorum priuilegiorum consuetudinum contemptum et lesionem ac eciam preiudicium non modicum grauamen Quare petit idem procurator ut prius Item coram uobis dominis arbitris [] comparentem quod clerici per quemcumque capiantur nisi in casu mortis uel membri mutilacionis ut premittitur ad peticionem Cancellarii petentis absque contradictione qualibet confestim debeant liberari tales tamen scolares tali die per balliuos extra portam borialem capti per triduum post peticionem a Cancellario legitime eis factam contra priuilegia et consuetudines supradictas ab eisdem balliuis maliciose in carcere detinebantur minus iuste in dicte Uniuersitatis et suorum priuilegiorum consuetudinum contemptum et lesionem ac eciam preiudicium non modicum et grauamen Quare petit idem procurator ut prius Item coram uobis dominis arbitris [] comparentem quod cum a domino rege predicte Uniuersitati priuilegialiter sit indultum quod Maior balliui et octo aldremanni eiusdem uille super conseruacione priuilegiorum et consuetudinum Uniuersitatis predicte annuatim in curia sua in presencia domini Cancellarii uel procuratoris ad hoc specialiter rogati corporale prestabunt iuramentum ac iidem Maior balliui et aldremanni super hiis specialiter hoc instanti anno per predictum Cancellarium requisiti cum tamen ipsi Cancellarium super hoc requirere debuerunt prestare noluerunt sed expresse recusarunt cuius recusationis obtentu uerisimiliter creditur dissensionem inter clericos et burgenses hoc instanti anno habitam indubitanter originem habuisse in dicte Uniuersitatis et suorum priuilegiorum et consuetudinum contemptum et lesionem ac eciam preiudicium non modicum et grauamen Quare petit idem procurator ut prius Item coram uobis dominis arbitris [] comparentem quod cum prefati Maior balliui et burgenses sacramentum annuatim prestabunt quod iusto et racionabili pretio uictualia et alia necessaria scolaribus uendent et ab aliis uendi fideliter procurabunt et quod in fraudem huiusmodi priuilegii Uniuersitati concessi nichil contrario procurabunt ita quod condicio scolarium in aliquo deterioretur prefati tamen Maior balliui et burgenses numerum regratariorum certum et limitatum inter Uniuersitatem et ipsos augent piscatores forinsecos piscem suum in propriis personis uendere non permittunt donec eciam iidem piscatores situm stallorum suorum pro magna summa pecunie conduxerint extraneos carcosea carnium et pannos causa uendicionis in uillam deferentes scindere et minutatim uendere non permittunt in proprie salutis interitum et sacramenti sui lesionem manifestam et status scolarium et annone deterioracionem in dicte Uniuersitatis et suorum priuilegiorum et consuetudinum contemptum et lesionem ac eciam preiudicium non modicum et grauamen Quare petit idem procurator ut prius Item coram uobis dominis arbitris [] comparentem quod cum dicta Uniuersitas tam de priuilegio quam consuetudine optineat approbata quod nulla prohibicio regia contra cognicionem Cancellarii super contractibus in dicta Uniuersitate habitis locum debeat optinere ac eciam iidem Maior balliui et burgenses ad obseruacionem priuilegiorum et consuetudinum dicte Uniuersitatis specialiter sint iurati prefati tamen Maior balliui et burgenses regias prohibiciones indies contra priuilegium predictum impetrare non cessant temptacioni eciam ceruisie predicte Uniuersitati concesse annuatim per dictam Uniuersitatem faciende contradicunt ministros Uniuersitatis et alios iuratos contra proprium iuramentum inter alios laycos non priuilegiatos talliant ipsosque ad loca forinseca in contemptum Uniuersitatis predicte pertrahunt in premissis et aliis multipliciter molestando in dicte Uniuersitatis et suorum priuilegiorum et consuetudinum contemptum et lesionem ac eciam preiudicium non modicum et grauamen Quare petit idem procurator ut prius Item coram uobis dominis arbitris [] comparentem quod cum orta dissensione inter scolares et burgenses hoc instanti anno circa festum sancti Mathei apostoli multa fuissent hinc inde mala ut asseritur perpetrata Cancellarius et Uniuersitas predicta utrique parti salubri remedio prouidere cupientes prefatis Maiori balliuis et burgensibus super tractatu pacis inter partes memoratas et aliqua forma utili et honesta super mora scolarium et securitate utriusque partis prouidenda specialiter demandarunt prefati tamen Maior balliui et burgenses super huiusmodi mandate aliquid prouidere seu effectualiter tractare per diuersas ambages neglexerunt seu distulerunt super hiis tamen congrue requisiti propter quod maior pars scolarium eorum maliciam consuetam metuentes finaliter recesserunt in dicte Uniuersitatis et suorum priuilegiorum et consuetudinum contemptum et lesionem ac eciam preiudicium non modicum et grauamen Quare petit idem procurator ut prius Item coram uobis dominis arbitris [] comparentem quod cum predicti Maior balliui et burgenses tam regi quam Uniuersitati predicte pro pacis Uniuersitatis antedicte obseruacione specialiter sint iurati iidem tamen Maior balliui et burgenses de communi consensu magnam multitudinem forensium armatorum uillam Oxonie circuire et scolaribus insidiari ad pacis perturbacionem procurarunt scolaribus predictis grauem incutiendo timorem cum tamen uirtute sacramenti prestiti ad contrarium tenerentur propter quod scolares predicti timore huius obsessionis excitati predicte Uniuersitatis pax et tranquillitas exstiterat multipliciter perturbata in dicte Uniuersitatis et suorum priuilegiorum et consuetudinum contemptum et lesionem ac eciam preiudicium non modicum et grauamen Quare petit idem procurator ut prius Item coram uobis dominis arbitris [] comparentem quod cum die sancti Mathie apostoli proximo preteriti citacione communitatis uille prehabita et collecta multitudine innumerabili tam indigenarum quam forensium campana communi pulsata cum sonitu cornuum prefati burgenses in manu armata insultum scolaribus Uniuersitatis predicte ex precogitata malicia hostiliter dederunt quosdam vulnerando et quendam dominum Fulconem Nayrnuit sacerdotem occidendo domos scolarium uiolenter ingrediendo res suas auferendo et ipsos ad carcerem quanquam immunes uiliter ductos cum stimulis pungendo et incarceratos inhumaniter et extra modum debitum et consuetum pertractando et alia enormia eisdem dampnabiliter inferendo seu ubi prohibere poterant et debebant inferri permittendo minus iuste in dicte Uniuersitatis et suorum priuilegiorum et consuetudinum contemptum et lesionem ac eciam preiudicium non modicum et grauamen Quare petit idem procurator ut prius Item coram uobis dominis arbitris [] comparentem quod cum Willelmus de Godestowe Radulfus le Mercer iunior Nicholaus Tabernarius Walterus Draper garcio Roberti de Wrmenhale Iohannes de Abyndone allutarius Petrus Pikbon tabernarius Willelmus Percy Philippus seruiens Walterus garcio Andree de Durham et Willelmus Arcista per legitimam inquisicionem a dicto Cancellario factam fuissent de pacis perturbacione Uniuersitatis predicte irretiti ut suspecti fuissetque per dominum Cancellarium ad maiorem et communitatem burgensium ad quod per sacramentum suum corporaliter prestitum sunt adstricti demandatum quod huiusmodi perturbatores pacis caperent et sub fideli custodia eosdem facerent obseruari ut melius dicte Uniuersitatis perturbacio quiescere poterit et sedari prefati tamen Maior et burgenses quendam Willelmum de Godestowe occasione huius mandati ceperunt et inconsulto Cancellario absque satisfaction qualibet liberarunt eundem quo ad alios uero mandatum predictum Cancellarii prenotati in sue salutis interitum adimplere dampnabiliter recusarunt in dicte Uniuersitatis et suorum priuilegiorum consuetudinum contemptum et lesionem ac eciam preiudicium non modicum et grauamen Quare petit idem procurator nomine dominorum suorum probatis probandis seu per uiam notorii uel per confessionem partis seu alio modo legitimo declaratis Uniuersitati predicte super huiusmodi lesionem priuilegiorum et consuetudinum contemptum arbitrio uestro satisfieri et ad statum suorum priuilegiorum et consuetudinum per uos in hac parte sentencialiter et diffinitiue reduci et ab huiusmodi lesione et molestia eosdem Maiorem balliuos communitatem et burgenses in futurum compesci Hoc dicit et petit iuris beneficio in omnibus semper saluo diuisim non coniunctim non artans se ad omnia et singula probanda sed eatenus optineat in petitis quatenus probauerit in premissis

Source (click image below to view full size)