Charter Document - 06050031

Charter Document - 06050031


Charter Number: 06050031
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1295
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Johannes permissione diuina Wyntoniensis episcopus uenerabilibus uiris domino Cancellario ac Uniuersitati magistrorum et scolarium Oxonie Lyncolniensis diocesis salutem et sinceram in domino caritatem [Querentes in agro scolastice discipline sciencie margaritam non immerito quo possumus fauore prosequimur eaque libenter eis concedimus per que materia submota grauaminis ipsorum status tranquillitas prosperetur Hinc est quod uestris deuotis precibus inclinati personas uestras cum omnibus bonis ad uos communiter pertinentibus que in presenciarum racionabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub nostra proteccione suscipimus specialiter autem libertates et immunitates ab episcopis regibus magnatibus et aliis Cristi fidelibus uobis rite concessas sicut ea omnia iuste et racionabiliter optinetis uobis et per uos uestris successoribus de fratrum nostrorum unanimi et expresso consensu auctoritate presencium confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Ad hec quia intelleximus quod nonnulli proprie salutis immemores cum propler delicta in Uniuersitate Oxonie perpetrata suspensionis uel excommunicacionis sentenciis per Cancellarium Uniuersitatis ipsius uel iudices inferiores deputatos ab eo uel per ipsum Cancellarium una cum tota Uniuersitate quandoque solorum regencium quandoque regencium et non regencium fuerint innodati a uobis et a uestra iurisdiccione recedunt claues ecclesie temere contempnendo ut dicte sentencie robur optineant firmitatis quociens nos uel fratres nostri super hoc a uobis legitime fuerimus requisiti quod per nos uel fratres nostros uel eorum officiales in nostra prouincia execucioni demandentur de expresso et unanimi consensu fratrum nostrorum uobis tenore presencium indulgemus Uolentes insuper tranquillitati uestre uberius prouidere ut uestra communitas in futurum in statu prospero et tranquillo ualeat gubernari uobis concedimus et de expresso et unanimi consensu fratrum nostrorum ordinamus et statuimus ut si qui clerici in nostra prouincia beneficiati die aut nocte inuenti fuerint in pacis perturbacionem arma deferentes uel tranquillitatem ipsius Uniuersitatis per modum alium perturbantes et super hoc conuicti fuerint legitime aut rite seu per eorum fugam presumptiue confessi quod eorum beneficia in manibus prelatorum suorum ad denunciacionem Cancellarii faciendam ipsis episcopis sub ipsius Uniuersitatis sigillo communi per triennium sequestrentur et de fructibus beneficiorum huiusmodi percipiendis interim uel perceptis leso uel lesis per conuictos uel confesses aut fugitiuos huiusmodi legitime satisfiat] Quod si beneficium ecclesiasticum non habuerint ad tempus secundum qualitatem et quantitatem delicti ad beneficium ecclesiasticum minime admittantur nisi ipsi ad beneficium ecclesiasticum promouendi antequam huiusmodi beneficium assequantur suam innocenciam in premissis ostendant aut lesis ab ipsis satisfaciant competenter et graciam Uniuersitatis meruerint optinere et sic restituantur legitime fame sue In quorum omnium testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Dat London Idus Augusti anno domini MCC nonagesimo quinto

Source (click image below to view full size)