Charter Document - 06050025

Charter Document - 06050025


Charter Number: 06050025
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Letters Patent
Date: 1275
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie uicecomiti maiori et balliuis suis Oxonie salutem Uolentes priuilegia dilectis nobis Cancellario et scolaribus Uniuersitatis Oxonie a progenitoribus nostris regibus Anglie per literas suas patentes concessa quibus hucusque rationabiliter usi sunt in omnibus et singulis suis articulis inuiolabiliter obseruari uobis mandamus quod Cancellario et scolaribus predictis priuilegia predicta conseruetis illesa et ab aliis omnibus quantum in uobis est illesa conseruari faciatis in forma predicta In cuius rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes quamdiu nobis placuerit duraturas Teste me ipso apud Westmonasterium quarto die Novembris anno regni nostri tercio

Source (click image below to view full size)