Charter Document - 06050016
Charter Number: | 06050016 |
---|---|
Cartulary Title: | Mediaeval Archives of the University of Oxford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Letters Patent |
Date: | 1264 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gracia rex Anglie dominus Hibernie dux Aquitannie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Cum propter turbacionem dudum habitam in regno nostro conuocari fecissemus magnates regni nostri ut essent ad nos apud Oxoniam nobiscum super arduis negociis nos regnum nostrum contingentibus tractaturi et intellexissemus quod Cancellarius Uniuersitas Oxonie sine grauissimo periculo ibidem morari non potuissent propter quod de mandate nostro exinde ad tempus ad propria diuerterunt ita quod predicta turbatione deo uolente sedata libere sine impedimento nostri uel nostrorum redire possent ibidem moram facturi sicut prius consueuerunt omnibus immunitatibus consuetudinibus libertatibus priuilegiis que ad Uniuersitatem suam pertinent quibus hactenus usi sunt gauisuri quod omnia tenementa possessiones redditus ad Uniuersitatem suam pertinencia eis salua essent ea per attornatos suos custodiri redditus suos colligi facerent etiam quod hospicia bona sua que ibidem dimiserunt eis saluo reseruarentur ita tamen quod cum tempora forent tranquilla Uniuersitas predicta reuersa de contentionibus discordiis habitis in uilla predicta inter scolares burgenses eiusdem uille ad honorem nostrum emende fierent iuxta tenorem litterarum nostrarum patentium quas predictis Cancellario Uniuersitati maiori probis hominibus uille predicte apud Roff concessimus ac sedata turbacione predicta per dei graciam pace inter nos Barones nostros prouisa per totam terram nostram publice proclamata eisdem Cancellario Uniuersitati mandauerimus quatinus ad predictam uillam Oxonie redeant moram ibidem facturi sicut prius facere consueuerunt immunitatibus consuetudinibus libertatibus priuilegiis que ad Uniuersitatem predictam pertinent quibus hucusque usi sunt gauisuri sicut predictum est uolumus concedimus pro nobis heredibus nostris quod debite competentes emende fiant de transgressionibus contentionibus discordiis predictis secundum legem consuetudinem Uniuersitatis predicte ita quod innocentes pro nocentibus non puniantur saluis nobis heredibus nostris omnibus que ad coronam dignitatem nostram pertinent in premissis In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Sanctum Paulum London xvii die Iunii anno regni nostri XLVIII