Charter Document - 06050009

Charter Document - 06050009


Charter Number: 06050009
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Letters Patent
Date: 1229
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

H dei gracia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie et Aquitannie comes Andegauie magistris et Uniuersitati scolarium Paris[ius] salutem Tribulationibus et angustiis non modicis quas sub iniqua lege Parisius estis perpessi humiliter compatientes ob reuerentiam dei et sancte ecclesie uobis pie subueniendo statum uestrum cupimus ad debitam reduci libertatem Unde uestre duximus Uniuersitati significandum quod si uobis placeat ad regnum nostrum Angl[ie] uos transferre et in eo causa studii moram facere ciuitates uillas uel burgos quoscumque eligere uolueritis uobis ad hoc assignabimus et omnimoda sicut decet libertate et tranquillitate que deo placere et uobis plene sufficere debeant uos gaudere faciemus In cuius rei testimonium has litteras nostras patentes uobis mittimus Teste me ipso apud Rading xiiii die Iulii anno regni nostri tercio decimo

Source (click image below to view full size)