Charter Document - 06050004

Charter Document - 06050004


Charter Number: 06050004
Cartulary Title: Mediaeval Archives of the University of Oxford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pledge
Date: 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit gracia abbas Eynesham et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum burgenses Oxonie pro suspendio clericorum mandatis ecclesie per omnia stare iurassent secundum statutum uenerabilis patris domini Nicholai Tusculanensis episcopi apostolice sedis legati et eis ab eodem inter cetera fuisset iniunctum quod quinquaginta solidos et duos solidos annuatim imperpetuum in usus pauperum scolarium dispensandos de consilio uenerabilis patris Hugonis tunc episcopi Lincolniensis et successorum suorum uel archidiaconi loci seu eius officialis aut cancellarii quem episcopus scolaribus ibidem preficiet ita scilicet quod uiginti sex solidi soluentur annuatim in festo omnium sanctorum et uiginti sex solidi in capite ieiunii preter hoc eciam quod centum pauperes scolares die sancti Nicholai singulis annis pascent imperpetuum quos episcopus Lincolniensis uel archidiaconus loci seu eius officialis aut ipse cancellarius uel alius ad hoc ab episcopo Lincolniensi deputatus prouiderit istud onus in nos integre suscepimus singulis annis perpetuo faciendum secundum formam premissam ita tamen quod ad centum pauperes clericos die sancti Nicholai pascendos eodem die sexdecim solidos et octo denarios dabimus annuatim inter ipsos qui inde pascendi fuerint distribuendos ut singuli singulos duos denarios accipiant per manum eorum quos episcopus Lincolniensis ad hoc assignauerit Ad hoc autem nos episcopo et ecclesie Lincolniensi per cartam nostram presentem obligauimus in perpetuum et presenti scripto sigilla nostra apposuimus Teste capitulo

Source (click image below to view full size)