Charter Document - 06030013
Charter Number: | 06030013 |
---|---|
Cartulary Title: | Fitzherbert and Other Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1325 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant Presentes et futuri quod Ego Thomas de le Lee de Somersale dedi concessi et hac Presenti carta mea confirmaui Willelmo filio meo et Agneti filie Benedicti de Schalecros et heredibus suis inter se et dictum Willelmum legitime procreatis totam illam terram cum Mesuagio et reditibus adjacentibus in inferiori Somersale quam quidem terram cum pertinenciis quondam emi de Roberto fratre meo simul cum vna placea prati quam emi de Willelmo de Saundebi Habendam et tenendam predictam terram de capitalibus dominis feodi illius per seruicia inde debita et de jure consueta Et Ego vero Thomas de le Lee de Somersale et heredes mei totam predictam terram in inferiori Somersale quam emi de Roberto fratre meo cum omnibus suis pertinenciis sicut Predictum est Predicto Willelmo filio meo et Agneti filie Benedicti de Schalecros et heredibus suis inter se legitime procreatis contra omnes gentes Warantizabimus Et si Ita contingat quod dicta Agnes infata discedat tunc dicta terra cum pertinenciis dicto Thome sine aliqua contradiccione reuertetur In cujus Rei testimonium huic Presenti carte sigillum meum apposui Hiis Testibus Domino Henrico fiz Herebert tunc Capellano de Somersale Willelmo ad boscum de Doubregge Johanne de eadem Johanne de Schawenton Thoma filio Margerie de superiori Somersale et aliis Data apud Scalecros in vigilia Sancti Jacobi Anno domini Milessimo CCC vicesimo quinto