Charter Document - 06022088
Charter Number: | 06022088 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters connected with the Church of Ashburne, Derbyshire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1272 - 1307 |
Date type: | |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Set ecce magnifico principe domino Edwardo nunc Anglie Rege illustri predicto patri suo domino Henrico processu temporis in majestatem Regiam succedente Idem dominus noster cui semper quam plurimum cordi fuit ecclesias et viros ecclesiasticos ad statum debitum ab insidiis obliquis et oppressionibus quibuslibet diligencia laudabili relevari Jus patronatus ejusdem ecclesie de Asseburn quod a religiosis viris Abbate et conventu Vallis Regie quibus illud pro sue voluntatis beneplacito parum ante contulerat sibi fuerat juxta ordinacionem ipsius plene legitime atque pacifice ex certa sciencia gratis redditum et restitutum omnino cum omnibus suis appendiciis et pertinenciis ecclesie Lincoln ac Decano et Capitulo supradictis fervido zelo catholice devocionis assumpte imperpetuum concessit dedit contulit et eis velut jus suum proprium pro majori certitudine reddidit intuitu pietatis sicut hec omnia et singula de facto suo in carta ejusdem excellentis principis nostri domini Edwardi inde confecta et sigillo suo patenter signata perfectius atque plenius intelleximus contineri