Charter Document - 06020069
Charter Number: | 06020069 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters connected with the Church of Ashburne, Derbyshire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Leyrcestr a die Sancte Trinitatis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii Regis Johannis xxxvi coram Silvestr Episcopo Karl Rogero de Turkel Gil de Fatm et Adam de Hylton Justic itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Henricum Decanum Linc personam ecclesie de Esseburn querentem et Ricardum de Mapelton Saram uxorem ejus Henricum de Mapilton Letitiam uxorem ejus Wal de Esseburn et Ceciliam uxorem ejus deforc de quatuor toftis et dimidio et una acra prati cum pertinentiis in Esseburn unde [une] jurata utrum predicta tofta et pratum cum pertinentiis sint libera elemos pertinens ad ecclesiam ipsius persone in Esseburn an laicum feudum ipsorum Ricardi Sarre Henrici Letitie Willelmi et Cecilie summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Ricardus Sara Henricus Letitia Willelmus et Cecilia recognoverunt predicta tofta et pratum cum pertinentiis esse jus ipsius persone et ecclesie sue de Esseburn et illa ei reddiderunt exceptis duobus toftis et dimidi et prato in eadem curia et remiserunt et quiete clamaverunt de se et heredibus ipsarum Sare Letitie et Cecilie predicto persone et ecclesie sue predicte et successoribus suis personis ejusdem ecclesie imperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione et quieto clamio fine et concordia idem persona concessit predictis Ricardo Sare Henrico Letitie Willelmo et Cecilie predicta dua tofta et dimidium et pratum cum pertinentiis scilicet toftum et dimidium que jacent inter toftum Henje de cte et toftum Thome Junen et toftum quod jacet juxta Grangiam Edmundi de Ferr versus orientem Habend et Tenend eisdem Ricardo Sare Henrico Letitie Willelmo Cecilie et heredibus ipsarum Sarre Letitie et Cecilie de predicto persona et ecclesia sua predicta et successoribus suis personis ejusdem ecclesie imperpetuum Reddendo inde per annum duos solidos medietatem ad festum inventionis Sancte Crucis et alteram medietatem ad festum Sancti Martini pro omn[ibus] servicio et exactione Et preterea iidem Ricardus Sara Henricus Letitia Willelmus et Cecilia concesserunt pro se et heredibus ipsarum Sare Letitie et Cecilie quod omnes manentes in predictis tenementis de cetero molet bladum et brasium suum ad molendinum ipsius persone et successorum suorum ecclesie de Esseburn [De molendino de Esseburne Curia Decani ibedem] imperpetuum et facient sectam ad curiam ipsius persone et successorum suorum bis in anno scilicet ad proximam Curiam post Pascham et ad proximam Curiam post festum Sancti Michaelis et similiter quocunque placitum in eadem Curia fuerint per Breve domini Regis de Recto et hec concordia facta fuit de assensu et voluntate Coventr et Lich Episcopi