Charter Document - 06020066

Charter Document - 06020066


Charter Number: 06020066
Cartulary Title: Charters connected with the Church of Ashburne, Derbyshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Rogeri prepositi de Esseburn et Petrus frater meus vendimus et quietum clamavimus Herberto de Notingham et heredibus suis sive assignatis suis medietatem tofte que fuit patris nostri in villa de Esseburn super terram ecclesie et latitudine trium pedum alternis medietatis et longitudine totius tofte illam medietatem scilicet que jacet juxta toftam que fuit Thome de Staynton Tenendam et habendam sibi et heredibus suis libere et quiete Ita quod nos neque heredes nostri nullum jus vel clamium in predicta terra habere possumus nec exigere pro hac autem quieta clamacione predictus Herbertus pacavit nobis p manibus novemdecim solidos argenti et vj denarios ut autem hec nostra quieta clamacio stabilis permaneat uterque nostrum huic presenti scripto sigillum suum apponere curavit Hiis testibus Roberto filio Lennad Willelmo de Mapilton Henrico de Cte Rogero de Derbi Petro fil Ulf Ricardo fil Lenenad Waltero fil Tingtoris Hugone de Benetl Willelmo Pistore et multis aliis

Source (click image below to view full size)