Charter Document - 06020001
Charter Number: | 06020001 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters connected with the Church of Ashburne, Derbyshire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Confirmation |
Date: | 1162 - 1170 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H Rex Anglie et Dux Normann et Aquit et comes And Archiepiscopis Episcopis comitibus Baronibus Justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus hominibus et fidelibus suis totius Anglie Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse et carta mea confirmasse ecclesie beate Marie Lincoln et Episcopo donacionem quam Willelmus Rex Anglie antecessor meus dedit eis in perpetuum elemosinam videlicet ecclesiam de Oschinthona et quicquid ad eam pertinebat tempore regis Edwardi et ecclesiam de Cestrefeld et ecclesiam de Esseburn et ecclesiam de Mannesfeld et capellas que sunt in berewicis qui adjacent predictis maneriis Quare volo et firmiter precipio Quod predicta ecclesia Lincoln predictas ecclesias et capellas habeat et teneat bene et in pace libere quiete honorifice integre et plenarie cum omnibus pertinenciis suis in terris et decimis et in omnibus rebus sicut carta Willelmi regis Anglie antecessoris mei quam vidi testatur Testibus Thoma Cantuar Archiepiscopo Henrico Winton Hil Cic episcopis Roberto comite Legr[ecestr] Ricardo de Lucia Reginaldo de Sancto Walico Ricardo de Humet const[abl] apud Windesores