Charter Document - 06010199

Charter Document - 06010199


Charter Number: 06010199
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Instruction
Date: 1278
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Nicolaus episcopus servus servorum Dei dilecto filio preposito ecclesie Peronensi Noviomensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem Sua nobis dilecti filii guardianus et fratres ordinis Minorum de Perona Noviomensis dioecesis petitione monstrarunt quod licet dictus ordo ex indulto sedis apostolice liberam habeat sepulturam tamen capitulo ecclesaie Sancti Fursei ejusdem loci se temere opponentibus quominus predicti guardianus et fratres defunctorum corpora apud locum ipsum eligentium sepulturam possent juxta tenorem indulti predicti in eorum cimeterio sepelire ac orta super hoc intra dictos guardianum et fratres ex una parte et eosdem capitulum ex altera materia questionis demum quedam amicabilis inter partes sine licentia generalis seu provincialis ministri predicti ordinis et eo ignorante compositio intervenit in qua inter alia continetur quod iidem guardianus et fratres aliquem ad sepulturam in dicto loco absque dictorum capituli licentia non admittant Postmodum autem generali ministro ejusdem ordinis significante felicis recordationis Alexandro pape predecessori nostro quod licet fratres ipsius ordinis ex statuto et consuetudine predicti ordinis absque ipsius generalis et suorum provincialium ministrorum assensu as super iis possint compositiones facere que ad eumdem ordinem pertinere noscuntur nonnulli tamen guardiani custodes et fratres ipsius ordinis pro redimendis vexationibus que sibi a religiosis personis et clericis secularibus sepissime inferebantur diversas cum eis compositiones et pacta obligationibus interpositis ut adjectis conditionibus super locis ad dictum ordinem pertinentibus eorumque cimeteriis sine dictorum ministrorum licentia fuerunt inire coacti ac petente humiliter ab eodem predecessore ut cum compositiones conditiones et obligationes hujusmodi redundarent in grave detrimentum ordinis memorati providere super hoc paterna diligentia dignaretur idem predecessor ejusdem generalis ministri supplicationibus inclinatus compositiones conditiones obligationes et pacta omnia quocumque nomine censerentur que super premissis absque ipsius generalis ministri et dictorum ministrorum provincialium licentia et assensu contra hujusmodi predicti ordinis statutum et consuetudinem taliter inita erant cum essent temeraria peritura et indigna irrita litteras predictas decrevit et ius existere firmitatis ac ministros guardianos custodes et fratres ejusdem ordinis ad eorum observantiam non teneri Quem memorati guardianus et fratres humiliter supplicarunt ut cum ex tenore dictarum litterarum appareret prefatum predecessorem hujusmodi compositionem inter eosdem guardianum et fratres et prefatos capitulum ut premissum est initam quam etiam dilectus filius noster Hyeronimus sancte Romane ecclesie cardinalis tum minister generalis dicti ordinis quantum in se extitit renovasse dicitur irritam decrevisse nuntiari compositionem ipsam irritam et pravam dictosque guardianum et fratres ad observatiam istius alegiateure non teneri Capitulum vero prefatos compelli quod occasione compositionis ejusdem predictos guardianum et fratres cominus defunctorum corpora juxta indulti predicti teneorem libere possint ad dictam sepulturam recipere nullatenus impedire presumant per discretum aliquem faceremus Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatenus evoces qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis quod justum fuerit appellatione remota decernas faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerunt nominati si se gratia odio vel favore substraxerint per censuram eamdem appellatione compellas veritati testimonium perhibere Datum Rome apud Sanctum Petrum decimo calendas decembris pontificatus nostri anno primo