Charter Document - 06010177
Charter Number: | 06010177 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of St-Fursy of Peronne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Wermondus divina inspiratione episcopus Noviomensis salutem in Domino Noveritis quod cum villa de Fullieres et villa du Hem nostre dyocesis hucusque fuerit una parochia et presbiter qui pro tempore erat ibidem morabatur apud Buiescourt multum prope de Fullieres propter quod multa pericula imminebant cum difficile esset presbitero ire apud le Hem tam de nocte quam de die propter visitationem infirmorum magister Walterus nunc presbiter dicte parochie et parochiani ejusdem nobis humiliter supplicaverunt ut permitteremus quod de ilia parochia fierent due parochie ita quod apud Fullieres et apud Buiescourt esset amodo presbiter parochialis et apud le Hem alius presbiter parochialis Nos vero juste petitioni ipsorum inclinati per dilectum et fidelem nostrum decanum Christianitatis Perone inquiri diligenter mandavimus quantum utcumque parochia annuatim valeret si ipsam parochiam totalem in duas dividi contingeret qui decanus nobis fideliter retulit quod facta divisione dicte parochie parochia de Fullieres et de Buiescourt bene esset sufficiens et parochia du Hem bene valeret XV libras par et amplius Nos vero fidem ipsi decano adhibentes et pensata utilitate parochianorum utriusque parochie necnon et pericula que possent contingere si dicta parochia non divideretur concedimus ut dicta parochia in duas dividatur ita quod apud Fullieres et Buiescourt sit unus presbiter parochialis at alius presbiter parochialis apud le Hem existat salvo jure patronatus ecclesie Beati Fursei Peronensis in utraque In cujus rei testimonium presentes litteras munimine sigilli nostri fecimus roborari Actum anno Domini MCCLVII in vigilia Omnium sanctorum in capite novembris