Charter Document - 06010176

Charter Document - 06010176


Charter Number: 06010176
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos litteras dilecti et fidelis clerici nostri Radulphi custodis ecclesie Peronensis vidimus in hec verba [] Nos autem ad quem jus patronatus predicte custodie pertinere dinoscitur ad petitionem supradicti custodis dictam manumissionem volumus concedimus et auctoritate regia confirmamus et talliam predictam que ab ipsis sicut dictum est annis singulis debebatur cum sit nobis facta recompensacio competens relaxamus penitus imperpetuum et quittamus Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato fecimus communiri Actum apud abbaciam Beate Marie Regalis juxta Pontysaram anno dominice Incarnationis MCC quinquagesimo sexto mense octobri regni vero nostri anno tricesimo Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero o Signum Johannis buticularii S Alfonsi camerarii S Egidii constabularii Data vacante cancellaria

Markups

Names Markup:



In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos litteras dilecti et fidelis clerici nostri Radulphi custodis ecclesie Peronensis vidimus in hec verba []embed Nos autem ad quem jus patronatus predicte custodie pertinere dinoscitur ad petitionem supradicti custodis dictam manumissionem volumus concedimus et auctoritate regia confirmamus et talliam predictam que ab ipsis sicut dictum est annis singulis debebatur cum sit nobis facta recompensacio competens relaxamus penitus imperpetuum et quittamus Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato fecimus communiri Actum apud abbaciam Beate Marie Regalis juxta Pontysaram anno dominice Incarnationis MCC quinquagesimo sexto mense octobri regni vero nostri anno tricesimo Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero o Signum Johannis buticularii S Alfonsi camerarii S Egidii constabularii Data vacante cancellaria