Charter Document - 06010142

Charter Document - 06010142


Charter Number: 06010142
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Protection
Date: 1235
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis clericis crucesignatis de Perona Noviomensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consuevit et ne pravorum hominum molestiis agitentur eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confovere Cum igitur vos quos nostri tangit injuria Creatoris quem in detentione Terre sancte sustinet a paganis zelo fidei ac devotionis accensi proposueritis signo crucis assumpto in ipsius terre subsidium proficisci nos personas et omnia bona vestra sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut ea omnia integra maneant et quieta donec de vestro redditu vel obitu certissime cognoscatur Ut autem facilius et efficacius reddere valeatis Domino votum vestrum percipiendi ac obligandi redditus vestros ecclesiasticos a tempore passagii generalis a sede apostolica statuto usque ad tempus in generali crucesignatorum indulgentia comprehensum liberam vobis concedimus facultatem ita quod illi quibus ipsos committendos duxeritis vel etiam obligandos postquam iter arripuerit is transmarinum infra prescriptum tempus cum ea integritate fructus percipiant cum qua illos perciperetis si in ecclesiis in quibus eosdem obtinetis redditus personalem residentiam faceretis i ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis constitutionis et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Viterbii V kalendas decembris pontificatus nostri anno nono