Charter Document - 06010098
Charter Number: | 06010098 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of St-Fursy of Peronne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Walterus divina miseratione Sancti Quintini de Monte dictus abbas totusque ejusdem loci conventus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Sciat universitas vestra quod cum nos in territorio del Ham circiter XXX duo jornalia terre paulo plus paulo minus duos hortos prope Mannascu valentes singulis annis tres solidos et duos capones et in aqua communi de Buiescort supra molendinos de Fullieres crustam unam cum helchia et furnum de Buiescort cum masura ejusdem fumi longo tempore cum possedissemus nos in omnibus supradictis quicquid juris habebamus renuntiantes ea omnia de communi fratrum nostrorum assensu pro utilitate ecclesie nostre viris venerabilibus Willelmo decano et capitulo Peronensi commutavimus predictis decano et capitulo in perpetuum possidenda Prefati vero decanus et capitulum in predictorum recompensationem nomine commutationis apud Genchi de terragiis castellani Peronensis sex modios frumenti et unum modium frumenti in decima apud Clari de parte domni de Kierules nobis percipiendos omni tempore contulerunt et canonicis Sancti Leodegarii pro tribus modiis frumenti et uno modio et dimidio avene de territorio de Aleigne cum duobus solidis quos prefatis canonicis pro Hamelet singulis annis solvere tenebamus se pro nobis debitores constituerunt insuper a dimidio frumenti modio confratrie sive caritati Sancti Fursei singulis annis a nobis reddendo et tribus sextariis frumenti uno quartario minus pro terra de Lyheraumont sepedictis decano sepedicto a nobis annuatim reddendis et a sex caponibus et quindecim denariis pro furno nostro Desrues singulis annis eisdem a nobis persolvendis omni tempore nos absolverunt Ut autem omnis occasio litis in posterum amoveretur unus monachorum nostrorum nomine universitatis nostre tactis sacrosanctis juraverunt nos predictam commutationem inviolabiliter observaturos omnes etiam monachi presbiteri cenobii nostri excommunicaverunt omnes illos qui contra hoc scriptum venire presumserint In cujus rei testimonium ego Walterus abbas sigillum meum et nos conventus tunc temporis proprium sigillum non habentis sigillum conventus Sancte Marie de Aquiscurte litteris presentibus fecimus appendi Actum anno Domini MCCXIIII mense octobri