Charter Document - 06010091

Charter Document - 06010091


Charter Number: 06010091
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration, Pledge
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego major et universi jurati de Capi omnibus presens scriptum inspecturis notum fieri volumus quod constituti in presentia nostra Nicholaus molendinarius de Capy et Helyzabeth uxor sua et Odardus filius eorum fide et sacramento corporaliter prestitis promiserunt se ecclesie Beati Fursei de Perona V modios frumenti et dimidium ad mensuram peronensem pro emptione ilia quam Johannes Bote fecit cum Fulberto molendinario de Capi in molendinis de Capi singulis annis soluturos ita videlicet quod dominica qua cantatur Invocavit me unus modius et in sequenti Pentecoste alius modius et in Decollatione beati Johannis XIIII sextarii peronenses et in festo Omnium sanctorum X sextarii peronenses et in Natali Domini IIII sextarii peronenses sumptibus ecclesie apud Peronam conducendi apud Capi solventur ad hanc vero solutionem prenominate ecclesie faciendam prefati Nicholaus et Helyzabeth uxor sua et Odardus filius eorum domum suam et omnem hereditatem quam habent in molendinis sub testimonio nostro per justiciam et scabinos obligaverunt Quod si ipsos in predicta solutione deficere contingeret prenominata ecclesia pro defectibus suis ad predictas hereditates liberum et sine aliqua contradictione haberet regressum et nisi infra festum beati Johannis Baptiste ecclesie supra pensione sua satisfactum fuerit heredes ad cariorem venditionem anni illius secundum qualitatem frumenti tenebuntur Preterea scire volumus universos quod omnis fabrica molendinorum sumptibus sepedictorum Nicholai et Helyzabeth uxoris sue et Odardi filii eorum construenda est nec aliquid ab ecclesia pro aliqua reparatione requiretur si vero supradictam ecclesiam prefatum frumentum in molendinis illis molere contigerit ecclesia a molitura libera erit et immunis In hujus rei testimonium presentem paginam sigillo communie nostre fecimus roborari Actum anno Domini MCCX mense decembri