Charter Document - 06010069

Charter Document - 06010069


Charter Number: 06010069
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus Dei gratia Noviomensis episcopus universis presentibus pariter et futuris ad quos pagine presentis noticia pervenerit in Domino salutem Universitati vestre notum fieri volumus quod Hugo decanus totumque Peronensis ecclesie capitulum vavassorem unum cum hominio servitio et redditibus et omni jure quod in villa de Boele et ejus territorio habebant et habere debebant ecclesie Beate Marie Atrebatensi sub annua pensione viginti solidorunt peronensis monete contulerunt perpetuo possidendum ita quidem quod dictam pensionem Atrebatensis ecclesia per nuntium suum infra festum sancti Dyonisii singulis annis Peronam tenebitur destinare Quod si forte vel negligentia vel quacunque alia occasione facere distulerit ex eo die quando Peronensis libuerit capitulo in expensis Atrebatensi ecclesie pensionem prescriptam requirent Nos igitur conventionem illam sicut in Peronensis ecclesie autentico scripto vidimus contineri laudantes et approbantes eam presenti scripti testimonio et sigilli nostri duximus patrocinio confirmare Actum anno Incarnationis dominice millesimo centesimo nonagesimo nono mense julio