Charter Document - 06010068

Charter Document - 06010068


Charter Number: 06010068
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hugo decanus et universum capitulum Peronensis ecclesie universis Christi fidelibus quibus scriptum videre contigerit imperpetuum Presentium auctoritate notum fieri volumus universis quod vavassorem unum cum hominio servitio et redditibus et omni jure quod in villa de Boele et ejus territorio habebamus et habere debebamus ecclesie Atrebatensi sub annua pensione viginti solidorum peronensis monete contulimus perpetuo possidendum ita quidem quod dictam pensionem Atrebatensis ecclesia per nuntium suum infra festum sancti Dyonisii singulis annis Peroniam tenebitur destinare Quod si forte vel negligentia vel quacumque alia occasione facere distulerit ex eo die quando nobis libuerit in expensis Atrebatensi ecclesie pensionem illam requiremus Et ut hec conventio apud posteros rata et in convulsa permaneat de communi fratrum nostrorum assensu et consilio omnes qui contra hoc factum venire presumpserunt anathematis vinculo fecimus innodare Actum anno dominice Incarnationis millesimo C nonagesimo nono mense junio