Charter Document - 06010067

Charter Document - 06010067


Charter Number: 06010067
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1199
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Frater Andreas de Coloors milicie Templi in Francia preceptor et universum capitulum omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Universitati vestre notum facimus quod cum inter venerabiles viros decanum et capitulum Peronense ex una parte et nos et fratres nostros ex altera questio mota fuisset coram certis judicibus auctoritate apostolica delegatis super eo quod dicti decanus et capitulum annualia prebendarum que nos quoquomodo in dicta Peronensi ecclesia vacantium ex concessione largitione et donatione comitis Viromandie tunc dicte Peronensis ecclesie patroni debere percipere asserebamus et ad nos spectare debere nobis tradere denegarent dicerentque nobis non esse jus percipiendi in dicta ecclesia aliqua annualia et peterent nobis imponi perpetuum silentium super annualibus antedictis attendentes igitur dicti decanus et capitulum quod Deus Pater et Dominus noster Jhesus Christus Deus Dei filius ecclesie sue misericors per infusionem Sancti Spiritus in cordibus nostris ordinem perditum dignatus est reparare et hoc in sanctam civitatem ut ubi olim ecclesia cepit oriri ibi ordo perditus incepit reparari compacientes necessitatibus nostris aliquid de bonis ecclesie sue nobis disposuerunt ministrare Convenientes ergo propter hoc sepedicti decani et capitulum in capitulo Peronensi de communi fratrum suorum consilio et assensu componendo nobiscum decreverunt si aliquis de fratribus sive moriendo sive cedendo sive permutando aut alio quoquo modo prebendam suam dimiserit ut redditus illius prebende cum omni integritate etiam sine servitio quolibet per annum integrum habeamus et percipiamus Hoc autem nobis et successoribus fratribus nostris quamdiu et solummodo suscepti ordinis religionis sollicitudinem pia devotione servaverimus et catholici fuerimus reputati irrefragabiliter [] componendo concesserunt suarum tenore patentium litterarum in quibus hec et alia plenius continentur Et nos et fratres nostri dictam concessionem per compositionem recipientes ratam et gratam habuimus et habemus sub testimonio nostrarum presencium litterarum Hec autem omnia dicti decanus et capitulum et nos de assensu et voluntate fratrum nostrorum bona fide in perpetuum promisimus servaturos et in nullo contra venturos Et hec acta sunt et lecta in capitulo nostro evocatis ad hoc fratribus nostris qui debebant et poterant evocari In cujus rei testimonium de assensu et voluntate fratrum nostrorum presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus Actum anno incarnati Verbi MC nonagesimo nono mense junio