Charter Document - 06010062
Charter Number: | 06010062 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of St-Fursy of Peronne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus Dei gratia Noviomensis episcopus universis presentibus pariter et futuris imperpetuum Accedentes ad nos dilectus noster Symon abbas Hunocurtensis et quidam ecclesie ejusdem monachi cum litteris capituli sui domus sue desolationem que nimia eris alieni obligatione gravata erat ita quod sine alicui possessionum suarum venditione a debitorum suorum honere possent atenus expediri nobis ostenderunt et humiliter petierunt ut venditionem quam de quibusdam possessionibus suis quas in nostra habebant dyocesi ecclesie Beati Fursei Peronensi fecerant misericorditer concederemus nosque necessitatem eorum considerantes petitioni eorum nostrum benigne prebuimus assensum Terrulas igitur quasdam circiter quindecim modiatas ad mensuram peronensem quas in territoriis de Ays et de Felchin et de Peeulli et de Verrignes et de Trestrie et de Hencourt tenebant et ortum unum et hospites apud Ays et quicquid in predictarum villarum territoriis ad jus eorum pertinebant que omnia ecclesie Beati Fursei Peronensis ob debitorum suorum alleviationem vendiderant in manus nostras resignaverunt et ipsam ex eis ecclesiam per manum nostram investiri petierunt Nos itaque ad petitionem eorum dilectum nostrum Hugonem ejusdem ecclesie decanum nomine ecclesie in eorum omnium sicut in Hunocurtensi capituli continetur autentico investientes misimus in possessionem Ut igitur hujus tenor contractus firmiter observetur imposterum nos ipsum concedentes approbantes et confirmantes presentem paginam inde conscriptam sigilli nostri testimonio duximus roborandam Actum anno dominice Incarnationis MCXC mense januario Datum per manus Petri dilecti fratris et cancellarii nostri