Charter Document - 06010060
| Charter Number: | 06010060 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of St-Fursy of Peronne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Approval |
| Date: | 1197 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus dominus Braii et Perone castellanus notum fieri volo tam futuris quam presentibus quod cum Peronensis ecclesie canonici apud ballivos domini regis adversum me querimoniam deposuissent asserentes me quadam in villa de Flers et ejus appenditiis occupasse que sui juris erant et ad ecclesiam suam pertinebant predicti ballivi diem michi et ipsis ad cognoscendum de utriusque partis jure statuerunt Quo pendente in hunc modum inter me et ipsos canonicos amicabiliter convenit quod videlicet ab incolis ejusdem loci quid quantumque juris in villa memorata et ejus appenditiis Rogerus pater meus habuerit per veritatis inquisitionem cognoscetur et ipsorum testimonio coram nobis et aliis viris ad hoc intelligendum evocatis post inquisitam veritatem declarato jus meum quod ibidem videlicet pater meus habuerat jus quoque prefate ecclesie liquido monstraretur Et ne predicta compromissio dolo malo seu casu fortuito frustraretur ipsam sacramento corporaliter prestito me servaturum ultraque eo quod per inquisitorum testimonium ad jus meum pertinere decerneretur in posterum adversus ecclesiam nichil reclamaturum promisi unus quoque predictorum canonicorum universitatis tam voluntate quam nomine ipsi compromissione et dicto inquisitorum se similiter promisit pariturum Cujus rei gratia pretaxati loci habitatores a me pariter et ab ipsis requisiti canonici cum juramenti sollempnitate promiserunt se de predictorum veritate tam fideliter quam diligenter inquisituros et inquisita veritate die eis super hoc assignata jus meum a jure jam dictorum canonicorum prout pater meus sicut superius prelibatum est illud tenuerat vero testimonio divisuros Nobis igitur et illis post inquisitam veritatem in Peronensi capitulo convenientibus presentibus etiam Eremfredo majore ac scabinis ejusdem castri pariter et juratis assistentibusque multis aliis tam sacerdotibus quam inferioris ordinis clericis necnon et laicis inquisitores sepedicti premissum reddendo testimonium dixerunt quod ecclesia Beati Fursei Peronensis in villa de Flers de qua mencio facta est et ejus appendiciis tempore Rogeri castellani in redditibus forefactis commodis omnibus ac proventibus duas partes habebat et tertiam castellanus memoratus addiderunt etiam quod major ejusdem ville de majoria et ad illam pertinentibus soli ecclesie Peronensi respondebat Ecclesie quoque predicte et i alii de majoria memorata hominium faciebat Dixerunt insuper quod cum aliquis sive castellanus sive alius in eadem villa adversus aliquem habitatorum ejus causam habitaturus erat querela ipsa majori ville deferebatur Quam ille per sartarios quorum vicem et locum scabini nunc obtinent habebat terminare Hujus inquisitionis et veritatis testimonium ego Petrus castellanus auditum tale est jus ecclesie ad memoriam reducens approbavi et de dampnis et injuriis ecclesie illatis culpam meam recognoscens taleasque duodenam et exactiones omnes quantum ad villam illam in perpetuum remittens veniam et absolutionis beneficium humiliter imploravi et ab ecclesia misericorditer optinui promittens sicut juramenti prestiti religione obligatus sum me de cetero contra testimonium illud non attemptaturum Actum anno ab Incarnatione Domini MCXCVII mense aprili tertio kalendas maii
