Charter Document - 06010057

Charter Document - 06010057


Charter Number: 06010057
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1196
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hugo decanus et universum capitulum Peronensis ecclesie universis Christi fidelibus in perpetuum Noverint tam futuri quam presentes quod ad fratrum et sororum hospitalis in Peronensi castro intra parochiam nostram ab antiquo constitute et majoris et juratorum ceterorumque parochianorum nostrorum burgensium Perone petitionem domini Stephani Noviomensis episcopi freti consilio quia domus ilia ab ecclesia Sancti Johannis cujus capellani habitatoribus domus ejusdem in divinis providere habebant aliquantum remota est ut in ea decubantes necessitate exigente facilius possint Christianitatis habere solatium et oratorium et capellanum proprium duximus indulgendum reservata tamen nobis et auctoritate et libera potestate instituendi et amovendi capellanum salvo etiam in omnibus jure ecclesie nostre pariter et dignitate Quicumque autem capellanus ibi instituetur nobis sicut ceteri capellani ecclesiarum nostrarum Peronensium subjectionem debebit obedientiam prestabit prestitam exhibebit precepta nostra jus ecclesie nostre fidelitatem nobis pariter et domui predicte fideliter observabit Presignatis sibi contentus erit stipendiis nichil amplius a domo ilia vel ab ecclesia nostra tamquam debitum petiturus nec quicquam in lesionem ecclesie nostre machinabitur Quod totum juramento corporaliter prestito coram nobis firmabit de fratribus et sororibus in domo ilia manentibus et pauperibus in ea decubantibus visitandis communicandis de eorum confessionibus audiendis sollicitudinem geret in oratorio domus illius singulis diebus matutinas et alteras horas psallet et missam unicam eamdemque in ortu diei celebrabit Quoniam ea contentus in servitio chori nostri assiduitatem servare tenebitur nisi quando eum officii pauperibus et domui exhibendi necessitas detinebit am ei sub specie vel nomine annualis seu trigenalis missam ibi celebrare licebit omnes oblationes quascumque recipiet omne beneficium quod ad manus ejus seu ad altare illud sub devotione oblationis collatum fuerit ipso altari assistente et divina celebrante preter ornamenta capella et possessiones hereditarias fideliter reservabit et capellanis Sancti Johannis indilate restituet si in domo ilia puer baptizandus fuerit aut mortuus sepulture tradendus hujus officii exsecutio capellanis Sancti Johannis reservabitur qui in predicta Beati Johannis ecclesia et puerum baptizabunt et pro defuncto missam celebrabunt et in cymeterio memorate ecclesie corpus sepelient si quid capellano jam dicti hospitalis legatum fuerit usque ad duodecim denarios ejus erit quod ultra duodecim denarios fuerit in usus domus erogabitur Intra septa domus illius domicilium habebit ab aliis separatum in quo ipse cum familia sua honesta et domui non honerosa mansionem faciet pro victualibus suis et ceteris sibi necessariis domus ei singulis annis decem frumenti modios infra festum Omnium sanctorum solvere tenebitur Ad hoc quicumque domus illius administrationem seu procurationem suscipiet tam nomine suo quam nomine universe congregationis ejusdem domus et omnes ad conversionem domus illius noviter accedentes habitu suscepto sollemniter in capitulo nostro jurabunt quod nichil amplius quam quod eis concessimus et presenti pagina conscribi fecimus ab ecclesia nostra tamquam eis debitum exigent nec adversus eam quicquam machinari attemptabunt sub eodem etiam continebitur sacramento quod alio scripto contra hujus scripti continentiam non utentur Actum anno dominice Incarnationis millesimo centesimo nonagesimo