Charter Document - 06010037
| Charter Number: | 06010037 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of St-Fursy of Peronne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1177 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Hugo decanus et totus Peronensis ecclesie capitulum notum fieri volumus presentibus et futuris quod totam decimam culturellarum de Ligescurt ad nos pertinentem concessimus fratribus ecclesie Sancti Nicholai de Arroasia sub annuo censu X sextariorum frumenti ad mensuram claustri nostri infra festum Omnium sanctorum Peronam conducendorum Ut ergo hoc ratum et firmum apud posteros permaneat communicato inter nos et illos cyrographo impressione sigilli nostri et sigilli prefati capituli de Arroasia presens scriptum muniri et testes apponi fecimus Testes Odo cantor Perone Roscelinus Radulfus sacerdotes Ingrannus Rabodus Gaufridus Magister Stephanus Gauldinus Gerardus Capra Gervasius canonicus Everardus abbas Galterus prior Petrus subprior Thomas prior de Doing Jacobus Clemens Arnulfus prepositus Matheus et totum capitulum Arroasie Actum anno incarnati Verbi MCLXXVII
