Charter Document - 06010036

Charter Document - 06010036


Charter Number: 06010036
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo decanus et totum Peronensis ecclesie capitulum Notum fieri volumus presentibus et futuris quod totam decimam que in territorio de Doing ad nos pertinebat vel in jus ecclesie nostre si terra nemorosa vel lapidosa ejusdem territorii ad culturam redacta fuerit proventura erat concessimus fratribus in prefate ville monasterio de gentibus sub annuo censu XII sextariorum frumenti laudabilis ad mensuram claustri nostri infra festum Omnium sanctorum Peronam conductorum Ut ergo hoc ratum et firmum apud posteros permaneat communicato inter nos et illos cyrographo impressione sigilli nostri et sigilli Beati Nicholai de Aroasia de cujus potestate sunt predicti fratres pari utriusque partis assensu presens scriptum muniri fecimus Testes Odo cantor Roscelinus Radulfus sacerdos Ingrannus Rabodus Gaufridus Magister Stephanus Gaudinus Gerardus Capra Gervasius canonicus Everardus abbas Jacobus prior Thomas prior de Domnio Gualterus de Cameraco Clemens Arnulfus prepositus Matheus Galterus de Lesden Johannes Machels Mahoz Actum anno incarnati Verbi MCLXXV Ego Gerardus cancellarius legi et subscripsi