Charter Document - 06010021

Charter Document - 06010021


Charter Number: 06010021
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1136
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini ego Nicholaus decanus ecclesie Sancti Fursei de Perona cum ceteris ejusdem ecclesie fratribus tam futuris quam presentibus in perpetuum Quoniam firmum semper durare debet quod semel ad honorem Dei legitime constitutum agnoscitur posterorum memorie per litteras tradimus Quoniam cum fratres ecclesie Sancte Marie que Montis Sancti Martini dicitur magna rerum premerentur inopia nos eorum compatientes paupertati totam terram cultam et incultam et silvam quam apud Brahenchort nostra ecclesia possidebat pro duobus solidis monete vir mandentis ecclesie Sancti Fursei in festivitate sancti Remigii annuatim persolvendis perpetua libertate donavimus Statuentes hoc etiam ut cum nobis invicem fratrum nostrorum canonicorum obitus nuntiatum et ipsi pro nostris et nos pro ipsorum fratribus sicut in presentia corporis vigiliarum unius misse et commendationis signa pulsantes plenum in conventu servitium faciamus Que ut rata permaneant scriptum hoc fecimus quod sigilli nostri impressione et testium subscriptioni roboratum nobis per cyrographum divisimus S Nicholai decani S Giffridi custodis S Magistri Gerardi S Odonis S Gozvini S Theoderici S Johannis Actum anno incarnati Verbi MCXXXVI indictione XIIII