Charter Document - 06010019

Charter Document - 06010019


Charter Number: 06010019
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Statement
Date: 1126 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Matheus ecclesie Sancti Fursei decanus et tota congregatio fratrum omnibus sancte matris ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris Notum facimus vestre dilectioni quod terram de Albrigicurt quam Wido de Moolcurt tanquam hereditario jure obtinere volebat in capitulo Sancti Fursei judicialiter convictus nobis liberam et absolutam reddidit Postmodum vero quia ab ecclesia misericordiam humiliter postulavit placuit nobis ut predicta terra ei in vita sua tantum redderemus eo videlicet tenore quod a festo sancti Remigii usque ad III annos octo frumenti modios quemque modium ad pretium melioris minus XII denariis in claustro conductos et ad mensuram ejusdem claustri uno quoque anno nobis redderet et infra prefatum terminum partem ejusdem terre de X libris redimeret quibus invadiata a Roberto de Cilli tenebatur per III annos autem X modios ad precium quoque melioris unum quemque modium minus XII nummis quoad viveret quotannis ecclesie persolveret eo autem defuncto predicta terra ad ecclesiam sine reclamatione alicujus heredis libera et quieta reverteretur Que conventio ne nostro seu successorum nostrorum tempore a memoria laberetur dignum duximus horum inscriptione apicum memorie commendare et nomina eorum qui huic rei presentes affuerunt subnotare Signum Milonis custodis S Hugonis Pipardi S Gerardi magistri S Erenfridi cantoris S Petri castellani S Acardi dapiferi S Mathei S Roberti filii Gerardi