Charter Document - 06010013
| Charter Number: | 06010013 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of St-Fursy of Peronne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1123 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Symon Dei gratia Noviomensis atque Tornacensis episcopus ecclesie Sancti Fursei Peronensis Lamberto decano suisque successoribus in perpetuum In his que ad pacem sunt quantum Deo adjuvante possumus semper laborare debemus Quamobrem ea que de cura ecclesie Sancti Fursei dubia quibusdam et incerta videbantur gratia pacis determinare et confirmare vobis decrevimus ne quisquam deinceps afferat inter ecclesiam nostram vestramque dissensionem Tibi igitur Lamberte decane tuisque successoribus in perpetuum curam ecclesie Sancti Fursei tali determinatione confirmamus quali eam te ac predecessores tuos juste tenuisse in synodali conventu demonstrasti et sacramento probasti curam videlicet canonicorum Sancti Fursei et canonicorum Sancti Leodegarii de oppido curam illorum clericorum qui de choro ecclesie Sancti Fursei fuerint quamdiu ibi ministraverint curam presbiterorum seu vicariorum vestrorum de his tantum ecclesiis que infra ambitum Perone constitute vel constituende sunt quas nimirum omnes ad ecclesiam Sancti Fursei manifestum est pertinere Horum omnium curam vobis concedimus confirmamus et justiciam indulgemus de his nemini ulterius nisi episcopo tantum respondebitis Hos ad ordinationem sub titulo vestro promovendos ad episcopalem presentiam perducatis quando vobis placuerit et oportunum fuerit Quod si aliquando pro offensa ordinis aut ministerii sui commonitionem vestram a nobis seu successoribus nostris fuerint evocati debitam nobis solummodo justiciam atque reverentiam exhibebunt Hec vobis concedimus et confirmamus Si quis deinceps pacem istam violare et contra hujus decreti nostri paginam ire temptaverit anathema sit et ab ecclesia Dei tanquam ecclesiastice pacis violator alienus Signum Domini Symonis Noviomensis ac Tornacensis episcopi S Haimerici prepositi S Albrici presbiteri S Arnulfi presbiteri S Odonis S Balduini S Petri S Petri S Arnulfi S Hugonis S Girardi decani Sancti Quintini S Rainardi abbatis Sancti Bartholomei S Theodorici abbatis Sancti Eligii S Henrici abbatis Sancti Quintini de Monte S Hugonis cancellari Actum anno dominice Incarnationis millesimo CXXIII indictione prima
