Charter Document - 06010012

Charter Document - 06010012


Charter Number: 06010012
Cartulary Title: Charters of St-Fursy of Peronne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1112
Date type: Internal, A.D., Lunar
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Que pauperibus servisque Dei et ecclesiis in quibus sub Christo degunt dono fidelium in terris aut in prediis conferuntur firma debent eis in perpetuum et inconvulsa permanere Quamobrem juxta majorum exempla ipsa que collata fuerint scripto ex memorie mandanda sunt cartisque legalibus ac paginis confirmanda De his enim que benefecerimus in terris mercedem a Deo recipiemus in celis sane Bonum operari jubemus ad omnes maxime autem ad domesticos fidei Nos igitur Peronenses canonici Sancti Fursei plerique etiam laici nobiles viri ac femine de eodem castro ecclesie Sancte Marie Virginis apud Evolicurtem clericisque regularibus qui in ipsa conmorantur religiosis viris ac necessaria vite manuum labore querentibus apud Ogeri montem que silva cum suis appenditiis de alodio nostro est singuli juxta singulas portiones proprie possessionis aliquid beneficii pro caritate contulimus Siquidem Odoni venerabili abbati sibique subjectis fratribus tam presentibus quam in perpetuum successuris concessimus in perpetua libertate in predicta silva de Ogeri monte et in suis appenditiis quicquid eorum predecessores sartaverant et diruperant et ad terram arabilem seu frugiferam excoluerant quicquid etiam tam ipsi quam eorum successores per se vel per operarios suos ad ipsius ecclesie et ipsorum fratrum proprios usus sartare dirumpere et ad terram arabilem seu frugiferam aliquo tempore redigere possent Quibus etiam de eadem silva quantum sibi ad ignem et ad propria edificia necessarium fuerit libere concessimus preterea duas partes decime ejusdem sui laboris que ad jus ecclesie Sancti Fursei et canonicorum pertinebant eisdem similiter libere contulimus Sanctique Fursei sigillo consignantes hanc donationem presenti pagina sub assignatis testibus omnes unanimiter ac devote collaudamus videlicet omnis ecclesia Sancti Fursei Lanbertus decanus Milo custos et ceteri canonici Petrus castellanus et Fredeburgis uxor ejus Hugo frater Odonis castellani Matheus et uxor ejus Fredeburgis Robertus filius Gerardi Albertus Canis Mamerus et uxor ejus Ermentrudis Evrardus Goisbertus Hujus donationis testes interfuerunt Henricus abbas de Monte Sancti Quintini Ernaldus abbas de Hunoniscurte Odo Guido Symon canonici et capellani de oppido Domina Adelidis Petrus filius Helisendis Odo filius Ingranni Acardus dapifer Girardus pincerna Baidelo Girardus Peis et Lart Matheus filius Odonis Symon filius Petri Rabodus Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo vicesimo II indictione XIIII concurrente V epacta XL ciclo solari X ciclo lunari XVI ciclo decemnovenali anno primo