Charter Document - 06010005
Charter Number: | 06010005 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of St-Fursy of Peronne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Paschalis [] Dilectis filiis Peronensis ecclesie S Fursei canonicis [] Officii nostri nos hortatur authoritas pro universarum ecclesiam statu sollicitos esse et que recte statuta sunt stabilire Idcirco nos charissimi in Christo filii ecclesiam vestram jura et possessiones vestigia predecessoris nostri bone memorie Leonis Romani pontificiis sequentes sub beati Petri apostoli et nostra protectione suscipimus et cum eis quecumque in futurum [] poteritis adipisci vobis vestrique successoribus concedimus [] ex quibus haac propriis duximus exprimenda vocabulis scilicet compositionem inter vos et fratrem nostrum Baldericum Noviomensem episcopum a venerabili fratre nostro Manasse Remensi archiepiscopo de mandato nostro constitutam videlicet ut vos Peronensis ecclesie canonici ipsius castri decimas et oblationes rerumque venalium consuetudines omniaque parochialia jura et justitiam salva episcopalis juris reverentia perpetuo habeatis in ceteris ministri episcopi potestate quam antea habuerant perfruantur []