Charter Document - 06002092
Charter Number: | 06002092 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1173 - 1174 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Henrico Remensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem Iam pridem si bene meminimus venerabili fratri nostro B Belvacensi episcopo causam inter abbatem et fratres Humolarienses et T de Nigella super modio salis commisimus audiendam et fine debito terminandam Qui utique sicut ex insinuatione predictorum fratrum accepimus prenominatum T in possessionem induxit unde memorati fratres se plurimum gravatos esse affirmant tum quia iudicem ipsum tamquam adversarium suspectum habuerunt tum quia tenorem litterarum que super hoc a nobis emanarunt non fuerunt permissi eodem episcopo prohibente videre Ceterum quia iidem fratres se iustitiam adversus predictum T habere confidunt et nos eis denegare non possumus nec debemus quod universis ex officio nobis commisso exhibere tenemur fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus si predicti fratres de proprietate agere voluerint tu convocatis partibus causam si ab eo non fuit terminata nec alii commissa diligentius audias et eam appellatione remota ita iustitia mediante decidas quod tua debeat exinde discretio non immerito commendari Data Anagnie XII kalendas maii