Charter Document - 06001103
| Charter Number: | 06001103 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Announcement |
| Date: | 1187 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hubertus Dei gratia Humolariensis abbas et totus conventus noster scire volumus presentes et futuros concambium quoddam quod fecimus cum ecclesia beati Foillani super quadam terra quam hereditarie possidebamus in territorio de Crois iuxta vivarium sitam quam prenominate ecclesie fratribus perpetuo possidendam concessimus pro terragio et decimatu terre eorumdem fratrum quam excolit Robertus li Cretes de Fraisnoit et terre quam Loves de Muerincurt tenet ab eadem ecclesia hereditarie et pro decimatu de Mascherumval quam idem fratres hereditarie possidebant Sciendum autem est quod terra predicti Lovet sita est en Lescatiere Huius conventionis testes sunt dompnus Hubertus abbas Henricus prior Iacobus cantor Acardus Hugo capellanus Iohannes et omnis conventus Actum anno incarnati Dominice MCLXXXVII
