Charter Document - 06001100

Charter Document - 06001100


Charter Number: 06001100
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Announcement
Date: 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen Hubertus Humolariensis abbas et Hugo Peronensis decanus omnibus in perpetuum Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod dominus papa causam que inter ecclesiam Sancti Quintini et ecclesiam Hamensem et Viromandensem super decima de Horvennes vertebatur nobis audiendam et fine debito appellatione remota commisit terminandam Nobis igitur ad audiendum in medio sedentibus ecclesia[e] Sancti Quintini et Hamensis asserverunt nemus de Horvennes de territorio de Rupi cuius territorii decimatio ad eos sine contradictione spectat et nunc esse et ab antiquo fuisse Ob hanc igitur causam decimam nemoris de Horvennes de novo ad culturam redacti que ab ecclesia Viromandensi detinebatur ecclesie iamdicte sui iuris esse contendebant Super assertione sua testes produxerunt Robertus presbiter iuratus dixit se audisse ab antiquioribus ville de Rupi quod iustitia predicti nemoris de iure territorii pertinet ad dominationem de Rupi ita quod maior eiusdem ville iustitiam faciebat et forifacta accipiebat et obolos quando vendebatur nemus Robertus Flamens iuratus dixit se bis vendidisse nemus illud et obolos maiorem vel servientem ipsius recepisse iustitiam vero maior ipse de Rupi faciebat et forifacta recipiebat Haymo de Saux iuratus idem quod Robertus dixit addens etiam apes quandoque in nemore illo inventas per licentiam et iustitiam maioris de Rupi ab eis qui eas invenerant fuisse receptas Haymericus serviens comitis iuratus dixit idem quod Robertus de receptione obolorum de iustitia de forifactis addens etiam quod maior de Rupi in natali Domini panes et capones quos vulgaliter oblationes vocant a silvariis eiusdem nemoris recipiebat Id ipsum tamen Robertus asserebat Iohannes Cretons iuratus ad ipsum prorsus quod Haymericus testatus est Hii testes homines videlicet antiqui integre ut audivimus fame et sane opinionis he testium attestationes Pars adversa ecclesia videlicet Viromandensis predictum nemus de territorio de Rupi esse infitiata est nichil tamen in contrarium licet a nobis pluries super hoc fuisset amonita probare nec testibus nec attestationibus in aliquo voluit obviare Predictis igitur rationibus invitati de consilio discretarum personarum decimam de Horvennes ecclesie Sancti Quintini et ecclesie Hamensi adiudicavimus auctoritate apostolica eas in possessionem eiusdem decime mittentes