Charter Document - 06001092

Charter Document - 06001092


Charter Number: 06001092
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Henrico Remensium archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem Significarunt nobis dilecti filii nostri abbas et fratres de Humbleriis quod cum causa que inter eos et abbatem de Ribodimonte et abbatissam de Monasteriolo et G[erardum] militem de Bresnoto vertebatur sub examine Laudunensis et Noviomensis episcoporum quibus causam ipsam terminandam commiseramus finem debitum suscepisset postmodem quidam monachus de Ribodimonte pro negotiis thesaurarii Laudunensis ad presentiam nostram accedens eamdem causam tacito quod fuerit terminata postulavit episcopo Tornacensi committi licet ab episcopis illis multis reclamantibus vel appellantibus fuisset sententia lata Quoniam igitur qui tenemur litibus et contentionibus finem imponere litem sopitam nolumus suscitare fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus a prefatis episcopis et ab aliis qui veritatem noverunt rem ipsam diligenter inquiras et si tibi constiterit prescriptam causam per eosdem episcopos terminatam fuisse nec eorum sententiam per appellationem suspensam sententiam ipsam ratam habeas eamque facias inviolabiliter observari nec obtentu commissionis nostre in eadem causa procedere prefatum Tornacensem episcopum patiaris Data Anagnie idus aprilis