Charter Document - 06001091

Charter Document - 06001091


Charter Number: 06001091
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Settlement
Date: 1170 - 1172
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati Sancti Remigi et Fulconi decano Remensi salutem et apostolicam benedictionem Dilectus filius noster Humulariensis abbas transmissis nobis litteris intimavit quod abbas Hamensis quemdam hominem suum cum rebus suis ad habitum regularem suscepit in quo predictus abbas Humulariensis iustitie sue queritur non modicum derogatum Quia igitur ex commisso nobis officio unicuique in iure suo adesse debemus discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus predictum abbatem auctoritate nostra moneatis et districte compellatis ut predicto abbati prenominatum hominem cum rebus suis restituat vel secum amicabiliter pacificeque componat aut in presentia vestra sufficientem exinde iustitiam appellatione remota exhibeat Datum Tusculum XV kalendas ianuarii