Charter Document - 06001079

Charter Document - 06001079


Charter Number: 06001079
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1159 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Frater H[ugo] humilis minister ecclesie Sancti Amandi carissimo sibi priori H[uberto] dilectissimis etiam fratribus Humolariensis monasterii pusillis cum maioribus spiritum consilii cum spiritu consolationis Verissima est illa beati apostoli sententia quoniam cum patitur unum membrum compatiuntur omnia membra Siquidem quoniam sumus invicem membra quadam speciali subministratione per gratiam Dei connexa non possum mihi imperare quin doleam cum angelicum vestrum conventum dolere scio non possum ab animo meo avertere dolorem quin mei desolationem lugeam cum vestri desolationem audio Nec dissimulare possum quin mihi sit dulcior affectus et sincerior ad vos dilectio quibus olim etsi indignus servus ordinatus sum pastoralis regiminis sollicitudinem exhibere qui etiam fuistis gaudium meum et corona mea cum essem in medio vestrum sicut qui ministrat Et ego audito nuntio quod cordi meo grave vulnus inflixit de obitu mihi admodum carissimi et iam non sine lachrymis memorandi domini abbatis G[arini] laboriosas actiones et anxias occupationes quas Lia lippiens mihi pro Rachel servienti importune suggerit omnimodis abieceram et ad vestrum religiosum conventum si quomodo possem consolandum ire disposueram cum ecce dominus noster Tornacensium episcopus molestia corporali ad mortis usque exitum ut putatur laborans non equo sed navi ad ecclesiam nostram adductus est Intelligit autem prudentia vestra quod nulla ratione subterfugiendum sed omni modis congruum et dignum fuit ut eum presentes exciperemus et ei necessaria tanquam episcopo nostro et excellentissime religionis monacho diligenter provideremus Porro nos et fratres nostri pro vobis divine maiestati orationum ordoramenta adolere curabimus et ut in eligendo vobis pastore cooperante Spiritus Sancti gratia recta sapiatis et recta faciatis obnixius deprecabimur Quod si ipsam electionem oportuniori tempori reservare volueritis transacta proxima feria quarta Deo propitio humilitatem nostram presentem habebitis Valete