Charter Document - 06001046
Charter Number: | 06001046 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1140 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Hugo Dei gratia Humolariensis ecclesie abbas humillimus presentibus et futuris in perpetuum Quoniam non que sua sunt sed que aliorum querere vera ab apostolo docetur et describitur caritas nos gradum aliquem virtutis eius conantes attingere fratrem nostrorum in Christo gaudemus cum possumus commodiatibus inservire Omnibus itaque notum facimus quoniam cum Radulphus Strabo divina preveniter et adiutus gratia seculo abrenuncians territorium de Monte Sancti Martini quod a Balduino de Supeio tenebat in feodum quod et ipse Balduinus acceperat a Radulpho comite Viromandensium eisdem Radulpho videlicet comite et Balduino concedentibus et confirmantibus Deo cum omnibus que habebat offerens contulisset cepit ibidem in honore Sancte Dei genetricis Marie Premonstratensis ordinis abbatiam construere Tunc Everaldus de Moreincavenne et Guicardus de Bernot frater eius eorumque filii contradicentes per scriptum territorium suum esse seque a Bucardo de Leschieres tenere illud in feodum prefatam multis ecclesiam turbaverunt iniuriis Cumque super hoc sepius et Radulpho comite et predicto Buchardo et quibuscumque poterant memorate fratres quererentur ecclesie tandem predictus Buchardus domini Bartholomei Laudunensi episcopi et Radulphi comitis aliorumque multorum devictus precibus et ecclesie honoratus muneribus sepedictum territorium et ipse ab omni angaria et exactione liberum sepefate ecclesie contulit et memoratis Everaldum et Guicardum eorumque filios nos parius ecclesie donis evictos Hoc idem legitime concedere fecit Iuraverunt itaque in Humolariensis Sancte Marie ecclesia supra dicti Everaldus et Guichardus eorumque filii Amolricus et Gerardus insuper et per fidem suam confirmaverunt quatinus nichil iuris deinceps vel ipsi vel eorum posteri in territorio de Monte Sancti Martini requirerent quinpotius ecclesiam illam quantumcunque possent ab omnium infestatione fideliter ut amici defenderent Que ut rata permaneant per notatis Everardo et Guicardo multisque qui aderant ita rogantibus scripto mandavimus quod sigilli nostri impressione testiumque subscriptione roboratum per cyrographum dividentes utrique ecclesie conservandum commissimus Actum anno verbi incarnati MCXL Signa []