Charter Document - 06000124
Charter Number: | 06000124 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Announcement |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Th[omas] Dei permissione humilis abbas beate Marie Humolariensis totusque eiusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos domum que quondam fuit Yzembardi aurifabri et domum que fuit magistri Galteri phisici sitas in villa de Sancto Quintino in vico Templi in dominio et censuali ecclesie Sancti Quintini sicut se portant ante et retro de assensu et voluntate virorum venerabilium capituli Sancti Quintini acquisivimus bene et legitime iure perpetuo a nobis possidendas sub censu annuo qui hactenus solvi consuevit pro domibus supradictis tam in denariis quam in caponibus Hoc adiecto tenore quod quotienscumque novus abbas in monasterio nostro Humolariensis creatus fuerit pro qualibus dictarum domorum solvere tenebitur sua sponsalia ad usus et consuetudines ville Sancti Quintini predicte ecclesie Sancti Quintini seu personis loco ipsius ecclesie deputatis ad recipiendum censum et sponsalia domorum predictarum Ita etiam quod si contigerit nos in dictis domibus vel altera ipsarum aliqua vina vendere per nos vel per alium quemcumque reddere tenebitur foragia ecclesie Sancti Quintini ad usus et consuetudines ville predicte Preterea sciendum est quod nos dictas domos cum gardinis et suis appenditiis prout se portant ante et retro liberas possidebimus ab omni iure onere decimarum exceptis decimis pecorum si nutriantur ibidem Et nos pro recompensatione et precio decimarum fructuum ortorum et gardinorum ad dictas domos spectantium quamdam pecunie summam solvimus ecclesie Sancti Quintini predicte Sciendum est etiam quod nos dictas domos aut aliqua earum appendentia nullis personis religiosis aut loco religioso conferre poterimus aut vendere aut alio quocumque modo alienare Quod si forte contra fecerimus reddere tenebimus viginti libras parisienses nomine pene ecclesie Sancti Quintini predicte Et nichilominus ipsa collatio venditio et alienatio non tenebunt ymmo pro infectis habebuntur Et si pena fuerit commissa nichilominus remanebit dicte ecclesie Sancti Quintini ius salvum quoad censum et alia supradicta In cuius rei testimonium presentes litteras inde scriptas sigillorum nostrorum munimine fecimus confirmari Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo mense iunio