Charter Document - 06000116

Charter Document - 06000116


Charter Number: 06000116
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1224
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Balduinus abbas [] Ad notitiam singulorum volumus pervenire quod ex antiqua consuetudine diutius observata homines nostri de Humolariis exercitum et equitaturam domino terre reddere tenebantur pro cuius servitii redemptione dominus terre solebat ab eis quandam pecunie solutionem quandoque maiorem quandoque minorem pro sue voluntatis arbitrio annis singulis extorquere Quia vero dominus terre predictis homines nostros per huiuscemodi exactiones quam plurimum aggravabat nos propter liberandos homines nostros ad eorum instantiam tradidimus excellentissimo regi Francorum Ludovico qui tunc erat dominus terre totam hereditatem quam habebamus apud Rumigniacum et apud Novam Villam in Bainna ab ipso rege et suis successoribus iure perpetuo possidendam Et per hanc hereditatem a nobis traditam domino regi pro liberatione nostrorum hominum idem rex quittavit in perpetuum et quittos clamavit predictis homines nostros ab omni servitio predictorum exercitus et equitature et omni exactione quam occasione illius servitii ab eis erat solitus extorquere Nostri autem homines memorati pro facienda nobis restitutione premisse hereditatis tenentur et pepigerunt reddere nobis in perpetuum XII libras parisiensis monete annui redditus super omnia bona sua et super omnes eorum possessiones assignatas et nobis in festo Omnium Sanctorum singulis annis persolvendas Hoc autem sciendum est quod abbatis et ecclesie nostre garsiones stabulorum magister cocus portarius furnarius nisi furnum ad censivam tenuerit a prestatione predicti reditus sunt vel erunt in perpetuum liberi Similiter et omnes servientes ecclesie nostre puta boskillonnes bubulci qui de villa Humolariis non sunt nati ab huius solutione sunt et erunt in perpetuum absoluti nisi extra servitium ecclesie nostre in villa de Humolariis cubantes et levantes moram fecerint per annum et diem Illi vero servientes ecclesie nostre qui de villa oriundi sunt [] propter hoc ab hac consuetudine non erunt liberi [] [Actum] anno MCCXXIII