Charter Document - 06000114

Charter Document - 06000114


Charter Number: 06000114
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Balduinus divina miseratione sancte Marie Humolariensis dictus abbas et totum eiusdem loci capitulum omnibus tam presentibus quam futuris salutem in eo qui salutis est auctor Noverint universi quod nos de communi et unanimi consensu pro commoditate ecclesie nostre vendidimus domino Petro militi de Lescheriis viginti solidos alborum annui census cum toto iure ad illum redditum spectante qui nobis debebantur annuatim in festo sancti Remigii post vindemias apud Waudencort de terris de pratis et masuris ab ipso domino Petro vel eius heredibus iure perpetuo pacifice possidendos et pecuniam inde acceptam convertimus in commodiores et utiliores ecclesie nostre usus quitantes imperpetuum eidem Petro et eius heredibus predictos viginti solidos et totum ius quod in illis habebamus In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem presentem paginam inde fieri et nostrorum sigillorum appensione fecimus confirmari Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo mense ianuarii